D M

ÆLIA LÆLIA CRISPIS

NEC VIR NEC MVLIER NEC ANDROGYNA

NEC PVELLA NEC IVVENIS NEC ANVS

NEC CASTA NEC MERETRIX NEC PVDICA

SED OMNIA

SVBLATA

NEQVE FAME NEQVE FERRO NEQVE VENENO

SED OMNIBVS

NEC CLO NEC AQVIS NEC TERRIS

SED VBIQVE IACET

LVCIVS AGATHO PRISCIVS

NEC MARITVS NEC AMATOR NEC NECESSARIVS

NEQVE MRENS NEQVE GAVDENS NEQVE FLENS

HANC

NEC MOLEM NEC PYRAMIDEM NEC SEPVLCHRVM

SED OMNIA

SCIT ET NESCIT CVI POSVERIT